Numbers 8:4
Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. + 8.4 Ex auro. Quia Christus specialiter immunis a peccato, et operibus justitiæ præclarus, et membra ejus innocentiam et justitiam, quantum valent imitantur, in futuro perficientur. Ductili. Quia Christus ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit II Tim. 3., et sic ad resurrectionis gloriam pervenit, et omnes qui pie volunt vivere in ipso quasi metallum feriendo dilatatum per passionis contumelias ad immortalitatis gratiam perveniunt. Stipes. Christus scilicet, de quo procedunt calami, quia ab ipso accipiunt justi quidquid habent boni; unde: Sine me nihil potestis facere Joan. 15..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Exodus 25:18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. + 25.18 Duos quoque cherubim, etc. ID. Propter societatem angelicæ pacis, quæ minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt. GREG., hom. 6 in Ezech. Duo cherubim, qui plenitudo scientiæ dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret. BEDA, ibid. Numero singulari cherub, plurali autem cherubim dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.
Exodus 25:36Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. + 25.36 Et sphærulæ igitur et calami. ID., ibid. Omne opus candelabri, etc., usque ad unde: In tribulatione dilatasti mihi, etc.
Exodus 37:17Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant: + 37.17 Fecitque candelabrum, etc. Quod Spiritum sanctum significat, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam in unitate fidei consistentem, vel Christum portantem ecclesias septem, in quibus septiformis Spiritus splendor emicat.
Hebrews 8:5qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. + 8.5 Responsum est, etc. Non cum inciperet, quia jam multa figuris expresserat, sed cum per se non posset consummare, consulit Dominum, qui de figuris, sicut et de veritate eum docuit.