Abdias Propheta 1:9
Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau?
Cross References
Deuteronomy 2:5Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.
Job 2:11Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. + 2.11 Igitur. Ibid. Amici hæreticos significant, etc., usque ad hypocritæ nolentes esse, sed videri docti. Audientes. Non dicit audientes, ideo quod vitia hæc audiant, sed diabolus qui per ista tentat hæc intelligit. Tres amici. Numerus iste moralis vel mysticus tres turmas Chaldæorum significat, id est, impugnationem quæ fit in opere, lingua, et cogitatione, hæc enim omnia impugnat. Condixerant, etc. Ibid. Quia in falsitate concordant, et dum sua docent, quasi consolantur. Vere autem consolantur in afflictione præsenti, qui de æternis erudiunt. Hæretici amici nominantur, quia non ex sua nequitia, sed ex nostra benignitate nominandi sunt: ut, Amice, ad quid venisti Matth. 26.? Condixerant. Quia quædam vitia contra nos inter se conjunguntur, ut superbia et ira, remissio et timor: quæ etsi diversa sint, tamen ad eumdem finem tendunt, id est, ad subversionem spiritualis Job.
Isaiah 19:16In die illa erit Ægyptus quasi mulieres; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. + 19.16 Mulieres. Quas amat Ægyptus, quas solas vult Pharao vivere, necatis viris. Diabolus virtutes interficit, vitia conservat.
Isaiah 63:1[Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. + 63.1 Quis est iste. Quidam angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis, resurrectionis, videntes ad cœlos ascendere Dominum cum multitudine angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non auxilio angelorum, admirantur incarnationis, et passionis, et resurrectionis, et ascensionis mysterium: et quomodo sibi et aliis aperiat regnum cœlorum; unde et angelis Dominum comitantibus dicunt: Quis est iste? Et David similiter: Quis est iste rex gloriæ? Psal. 23.. Videtur tamen Augustus dicere super Genesim quod omnes angeli ab ipsa creatione sua, statim cognoverunt in contemplatione sui creatoris, quidquid ipse erat facturus. Hieronymus autem aperte declarat quia quidam angeli, donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt. De Edom. Edom ex HIER. ab edulio rufæ lentis, etc., usque ad vel de inferno spoliato victor cum fidelibus suis. Formosus in stola. Formosum calidum. Unde formosus quasi calidus, quia ex colore rubeus et roseus efficitur vultus, et inde speciosus.
Jeremiah 49:20Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom, et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman: si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
Jeremiah 50:36Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt: gladius ad fortes illius, qui timebunt.