Deuteronomy 2:5
Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis: aquam emptam haurietis, et bibetis.
Cross References
Genesis 36:8Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
Deuteronomy 32:8Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël. + 32.8 Quando dividebat, etc. Quasi, cum multitudo hominum innumerabilis sit, filios tantum Isræl hæreditatem suam Dominus elegit, quibus potentiam suam et secreta sua per legis et prophetarum manifestabat indicia. Constituit. GREG., hom. 4 in Evang. Alia editio, etc., usque ad et in eorum sortem per conversationis similitudinem ascendunt.
2 Chronicles 20:10Nunc igitur, ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Israël ut transirent quando egrediebantur de Ægypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos,
Ezekiel 35:2Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:
Daniel 4:32Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt: juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus cæli quam in habitatoribus terræ: et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti?
Acts 17:26fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, + 17.26 Ex uno omne genus hominum. In Græco: ex uno sanguine, quia sanguis propaginem carnis designat, et per carnem homo intelligitur.