The Bible Software
bible.softwarePhilemonPhilemon 1 › Philemon 1:10

Philemon 1:10

obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, + 1.10 Obsecro te. Magnum est non de humili, sed de sublimi, si se inclinat et obsecrat. Senex. Seni magis ætatis similitudine debet obsequi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I beseech thee for my son Onesimus, whom I have begotten in my bonds:

In Context

9propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:

11qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, + 1.11 Qui tibi aliquando, etc. CHRYS. Vide quam prudenter ipsius, scilicet Onesimi, delictum confitetur, ut eo ipso exstinguat iracundiam Domini, non ait: Nunc tibi utilis erit, ne ille non crederet, sed personam quoque introduxit suam, ut ex hoc ille dignius sperare meliora potuisset. Si enim Paulo futurus est utilis, qui tantam virtutis et perfectionis diligentiam exigit, quanto amplius Domino.

Read all of Philemon 1

Cross References

2 Samuel 18:5Et præcepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom.

Mark 9:17qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. + 9.17 Et dixi discipulis. Latenter culpam obliquat in discipulos, cum sæpe curatio non curantium, sed curandorum impediatur vitio.

Galatians 4:19Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: + 4.19 Donec Christus. Quem deformatis formosus sit in vobis. Vel, ut formosus aliis per vos appareat. Gravius dictum, quam si diceret eos formari in Christo.

1 Timothy 1:2Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. + 1.2 Gratia, et misericordia, et pax a Deo Patre. In hac salutatione tria ponit, quæ exoptat, cum in aliis tantum duo posuerit. Misericordia hic accipitur pro eo quod in aliis epistolis gratia dicitur, id est remissio peccatorum. Pax est tranquillitas animi, prælibatio æternæ pacis. Hæc communiter omnibus optari solet. Gratia vero quam hic addit, episcopis optatur, id est donatio Spiritus sancti, qua ministri Dei armantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philemon 1:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philemon 1:9Philemon 1Philemon 1:11 →