The Bible Software
bible.softwareTimotheum iTimotheum i 1 › Timotheum i 1:2

Timotheum i 1:2

Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. + 1.2 Gratia, et misericordia, et pax a Deo Patre. In hac salutatione tria ponit, quæ exoptat, cum in aliis tantum duo posuerit. Misericordia hic accipitur pro eo quod in aliis epistolis gratia dicitur, id est remissio peccatorum. Pax est tranquillitas animi, prælibatio æternæ pacis. Hæc communiter omnibus optari solet. Gratia vero quam hic addit, episcopis optatur, id est donatio Spiritus sancti, qua ministri Dei armantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Unto Timothy, my own son in the faith: Grace, mercy, and peace, from God our Father and Jesus Christ our Lord.

In Context

1Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, + 1.1 Argumentum Timotheum instruit et docet de ordinatione episcopatus, et diaconii, et omnis ecclesiasticæ disciplinæ, scribens ei a Laodicea per Tychichum diaconem.

3Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, + 1.3 Sicut rogavi. Post salutationem prius de pseudo repellendis: incipit hic legem adhuc tenendam docentibus. Rogavi. AMBR. Dicit rogavi, ut affectum charitatis, et formam humilitatis ostenderet. Fabulis et genealogiis. AUG., lib. II contra adversarios legis et Proph., c. 1. Hæreticus quidam inimicus legis et prophetarum, existimat Apostolum hoc loco divina eloquia fabulas appellasse, etc., usque ad quod nusquam sacra pagina narrat.

Read all of Timotheum i 1

Cross References

Romans 1:7omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. + 1.7 Vocatis sanctis. Non ideo vocati sunt quia sancti, sed ideo sancti effecti quia vocati: et ideo vocati, quia dilecti.

Galatians 1:3Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, + 1.3 Et Domino Jesu Christo. Quem injuriose æquatis legi, dum ipsum non sine lege ad salutem sufficere asseritis: sicut legem sine eo: sed ab ipso sine lege gratia est et pax.

1 Thessalonians 3:2et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra: + 3.2 Ad confirmandos vos. Propter hoc ipse venire desideraverat.

2 Timothy 1:2Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.

Titus 1:4Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. + 1.4 Filio secundum communem fidem. Id est catholicam non privatam alicujus. Catholicon Græce, commune vel universale dicitur Latine. Hujus rei gratia. Primo dicit quid agere debeat et quales ordinare presbyteros, incipiens ita, hujus rei gratia. Dum hæc recolit, sicut ei disposuerat monet exsequi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum i 1:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum i 1:1Timotheum i 1Timotheum i 1:3 →