Philemon 1:22
Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. + 1.22 Simul autem. Ut sollicitiorem eum faciat, et ad obediendum promptiorem, venturum se ad illum significat: quia vel hoc potest eum movere ad veniam. Solent enim absentes contemni.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
23Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
Cross References
Romans 15:24cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
2 Corinthians 1:11adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis.
Philippians 1:25Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei: + 1.25 Et gaudium fidei, etc. Id est: Ut de fide vestra gaudeamus, vel ut vos de fide gaudeatis in ea proficientes. Quod non est nisi ubi est munda conscientia.
Hebrews 13:19Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
James 5:16Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.
3 John 1:14Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim. + 1.14 Pax tibi. Amicis gratiam pacis et salutis mandat, ut veritatis inimicos a salute monstret extraneos esse.