James 5:16
Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 18:23Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio?
Genesis 20:7Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. + 20.7 Orabit pro te, etc. CHRYSOST., hom. 45 in Gen. Scias autem quod illius preces tibi vitam præbebunt.
Genesis 32:28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? + 32.28 Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturæ, et angeli, vel Dei, qui Isræl ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiæ sæcularis.
Exodus 9:28Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
Exodus 17:11Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. + 17.11 Cumque levaret Moyses manus, etc. STRAB. Quia cum lex mystice intelligitur, passio Christi spiritualiter pensatur, diabolus vincitur et fugatur. Cum autem remittuntur manus, id est, præcepta legis minus studiose exercentur, hostis victor insequitur.
Numbers 11:2Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis.