2 Timothy 2:9
in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. + 2.9 Quasi male operans. Hic contumeliam notat quæ ei ingerebatur. Sed verbum Dei non est alligatum. Quasi dicat: Licet ergo sim alligatus corpore, tamen verbum Dei non est alligatum: qui et sermone præsentes, et litteris absentes docere non cesso.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherein I suffer trouble, as an evil doer, even unto bonds; but the word of God is not bound.
In Context
Cross References
Acts 28:31prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. + 28.31 Sine prohibitione. RAB. Post passionem Domini vigesimo quinto anno, etc., usque ad Petrus et Paulus martyrio coronati sunt.
Ephesians 6:19et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: + 6.19 In apertionem, etc. Id est ut aperte possim reserare mysterium Evangelii, id est secreta incarnationis et passionis. Quasi: Ne pressura tribulationis ipsa formidine acumen doctrinæ obtundat.
Philippians 1:12Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: + 1.12 Scire autem volo, etc. Hactenus communiter locutus est, inde ponit specialiter quæ tolerantiam suadeant, scilicet, Pro vobis gratias ago: Confido. Vos autem volo scire, etc., quasi dicat: Cum ita sitis perfecti, perseverate et cavete, ne tribulationes instantes hanc vestram diminuant perfectionem, sed exemplum mei respicite.
Colossians 4:18Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen. + 4.18 Memores estote, etc. Antequam salutationem ponat, præmittit exhortationem dicens: Memores, etc.
2 Timothy 1:8Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: + 1.8 Noli itaque. Constantiam habendam docet nec erubescendum esse in professione: non est enim ut erubescatur in ea: quia sicut homo visus est Christus, gestis tamen apparuit Deus etsi crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus suscipiente eum nube, in cœlum ascendit. Ubi ergo putatur infirmitas, ibi apparet potentia.
2 Timothy 1:16Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: