Philippians 1:13
ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, + 1.13 Ut vincula, etc. Quia namque patienter quælibet mala sustineo, patet non esse scelus falsitatis quam in me justa vindicta percellat, sed quamdam veritatis virtutem quam sustinendi fortitudo magnificat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So that my bonds in Christ are manifest in all the palace, and in all other places;
In Context
Cross References
Acts 21:11Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium. + 21.11 Hæc dicit Spiritus sanctus. BED. Prophetas veteres imitatur, qui dicere solebant: Hæc dicit Dominus Deus, quia Spiritus sanctus, æque ut Pater et Filius, Dominus et Deus est, nec eorum separari operatio potest quorum natura et voluntas una est.
Acts 26:31Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
Acts 28:20Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.
Ephesians 3:1Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, + 3.1 Hujus rei, etc. Ostenso quod per Christum facta est pax et reconciliatio, hic ponit per quem ipsi sunt coædificati, quia Deus revelavit salutem ad gentes pertinere, et misit eis prædicare, et facit pati pro eis, ut magis sint Deo grati.
Ephesians 6:20pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
Philippians 4:22Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.