Philippians 2:6
qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: + 2.6 Qui cum in forma. Præmittit alta de Christo, ut hi in quibus est locus abjectionis non dedignentur humiliari. Non rapinam. Usurpando quod suum non esset, ut diabolus et primus homo. Vel, non est arbitratus se æqualem Deo esse secundum humanitatem, quod esset rapinam facere, id est, non suum præsumere. Sed semetipsum. Ostensa altitudine, subdit de humilitate. Aug., Ench. c. 35 et 36. Exinanivit autem se formam servi accipiens, etc., usque ad factum est ut homo Christus nullum posset habere peccatum. Formam servi. Non formam Dei amittens: forma servi accessit, non forma Dei abscessit: Exinanivit. Exinanire est ab invisibilitatis suæ magnitudine se visibilem demonstrare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who, being in the form of God, thought it not robbery to be equal with God:
In Context
Cross References
Genesis 48:15Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem:
Isaiah 7:14Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. + 7.14 Ecce virgo concipiet. ID. Hebraice alma, Latine quoque alma dicitur sancta, etc., usque ad quod violenter esse exortum etiam stultis patet. Emmanuel. ID. Quidam Isaiam duos filios habuisse dicunt, etc., usque ad propter quam Verbum caro factum est.
Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.
Ezekiel 8:2Et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus ignis: ab aspectu lumborum ejus et deorsum, ignis: et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri.
Micah 5:2[Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.
Matthew 1:23Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. + 1.23 Ecce virgo. Admiratur propheta Isaias, et quasi omnes de somno suscitans, ait: Ecce virgo in utero habebit Isa. 7.. Spiritui sancto præsens erat quod in tempore nondum erat. Ecce virgo, etc. Dicunt Judæi quod non est hoc nomen integritatis, sed ætatis puella. Sed quomodo tunc est signum? Sensum Isaiæ sequitur, non verba. Pro concipiet, ponit: In utero habebit: et vocabunt, pro vocabis, vel vocabitur. Emmanuel. Proprium est Christi, ut Jesus, quia cum his quos salvat, semper adjuvando perseverat. Tribus de causis de Veteri Testamento astruit ea quæ ponit in Evangelio: pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis: pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta quæ sunt prædicta: pro conjunctione Novi et Veteris Testamenti.