Genesis 48:15
Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:9Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit. + 6.9 Nœ vir justus. Hic per actus suos significat Christum, qui ait Matth. 11: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Solus justus invenitur, cui propter justitiam suam septem homines donantur. Justus quoque Christus et perfectus, cui septem Ecclesiæ septiformi Spiritu illuminatæ in unam Ecclesia condonantur. Nœ per aquam et lignum liberatur, et familia ejus; sic familia Christi per baptismum et crucem. In generationibus suis. Quasi non consummatæ justitiæ, sed juxta generationem suam.
Genesis 24:20Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam: et haustam omnibus camelis dedit.
Genesis 27:4fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
Genesis 28:3Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.
Genesis 28:22et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi. + 28.22 Et lapis iste, vocabitur domus Dei, etc. Prophetia est domus Dei ibi futuræ, ibi et ipse rediens Deo sacrificavit.
Genesis 48:16angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. + 48.16 Invocetur super eos nomen meum. AUG. Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quæ non Dei, sed hominum sunt.