The Bible Software
bible.softwarePhilippiansPhilippians 2 › Philippians 2:8

Philippians 2:8

Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. + 2.8 Humiliavit, etc. CHRYS. Sponte Filius Patri obedivit, non quasi in servilem, etc., usque ad quod omnium maxime Patrem honoravit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And being found in fashion as a man, he humbled himself, and became obedient unto death, even the death of the cross.

In Context

7sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. + 2.7 Factus. Secundum formam servi, qui erat infectus secundum formam Dei et etiam suo Habitu. Id est conversatione.

9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: + 2.9 Propter quod. Ostensa humilitate Christi quæ maxime in passione apparuit; nunc de claritate ejus, et quod et quantum humilitas mereatur ostendit.

Read all of Philippians 2

Cross References

Proverbs 15:33Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.]

Matthew 17:2et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. + 17.2 Transfiguratus est. Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in cœna, non mortale, non corruptibile. Resplenduit facies. In exemplum futuræ beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis. Vestimenta autem, etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in cœlo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis.

Matthew 26:42Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. + 26.42 Iterum secundo. Secundo orat, id est, si non potest Ninive salvari aliter, nisi aruerit cucurbita, id est populus Judæorum, qui prius fuit ejus tabernaculum, ut me occidat.

Luke 9:29Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens. + 9.29 Et factus est. Transfiguratus non substantiam veræ carnis amisit, sed gloriam, vel suæ vel nostræ resurrectionis ostendit, qui qualis tunc apostolis, talis post judicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso judicio et bonis et malis in forma servi apparebit ut videant in quem pupugerunt. Et vestitus ejus. Vestes Domini sancti sunt qui Christum induerunt. Quæ vestis Domino in terris consistente despicabilis, et aliorum similis visa est, sed Domino montem ascendente fulget, quia nondum apparuit quid erimus, sed tandem similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est. Vel vestimenta verbi sermones sunt Scripturarum, et quædam indumenta divini intellectus. Quia sicut illis apostolis in altera specie apparuit ipse et vestis ejus refulsit, ita et oculis mentis tuæ jam divinarum sensus albescit lectionem.

John 10:18Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippians 2:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippians 2:7Philippians 2Philippians 2:9 →