The Bible Software
bible.softwarePhilippensesPhilippenses 3 › Philippenses 3:11

Philippenses 3:11

si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis: + 3.11 Occurram. Deo tribuens quæ mihi tribuit, per hoc venturus ad resurrectionem. Vel, occurram Christo in judicio quod sanctorum est tantum, veniens prius ad resurrectionem veram et gloriosam, quæ non est inter mortuos, sed longe ex mortuis: quia licet omnes resurgant in die judicii, soli tamen justi gloriose immutabuntur, et occurrent Domino in æra deportati ab angelis. Impii vero manebunt in terra quousque percipiant terribilem sententiam judicis. Non quod jam acceperim. Hoc dicit de se, ne illi quos laudat, ut homines extollantur, sed laborem adderent, ut ipse facit qui tantus est. Sequor autem, etc. Non passibus corporis, sed mentis affectibus et vitæ moribus, ut possim esse perfectus justitiæ possessor: qui recto itinere de die in diem spirituali renovatione proficiens, jam perfectus sum ejusdem justitiæ viator. Perfectus enim erat viator, sed nondum ipsius itineris perfectione perventor. Si quo modo comprehendam. Hoc dicit quia difficile est. Et ne videatur superfluum tot pati, cum fidem et alia bona habeat, subdit: Merito pro illa gloria tantum laboro, quia Non dico quod jam acceperim aliquid: quia si quid gloriæ accepi, nihil est ad comparationem futuræ. Aut si quid accepi, ut de cognitione Christi, non dico quod in illa perfectus sim. Et si ita de me. quid me qui de aliis?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If by any means I might attain unto the resurrection of the dead.

In Context

10ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: + 3.10 Ad cognoscendum. Subdit commendationem fidei, per multa quæ facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte, qui hic creditur. Et habere resurrectionem, quæ nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis Christi Et in hac vita habere societatem in patiendo: nisi enim per fidem, nemo tanta pateretur; et configurationem mortis, id est ut moriamur, sicut ipse, si opus est.

12non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.

Read all of Philippenses 3

Cross References

Psalms 49:7Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. + 49.7 Audi, populus meus, etc. CASS. Vox Christi, ut, relictis sacrificiis pecudum, fiat sacrificium laudis. AUG. Vel, repetit sub alio verbo, Audi sicut Isræl, id est, sicut videns Deum, et Testificabor, hæc, scilicet, Deus tuus ego sum. Deus tuus. AUG. Prius dicit simpliciter: Sum Deus. Et postea dicit: Sum Deus tuus. Quasi diceret: Etsi non sum Deus tuus, tamen sum Deus. Bono enim meo sum Deus, malo autem tuo non sum Deus tuus. Sum. CASS. Esse est proprium Deitatis. Audi, Isræl. Ibid. Quasi diceret: Si es Isræl, id est, si me vides, audire non negligis. Deus ille generalis, Deus tuus proprie. 1

Luke 20:35illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: + 20.35 Illi vero, etc. Cum omnes boni et mali sint resurrecturi et absque nuptiis mansuri, Dominus tamen ut ad gloriam resurrectionis incitet, de solis electis disserit. Si autem in resurrectione neque ducent uxores, resurgent ergo corpora quæ possunt nubere et ducere. Quod dicitur de his qui habent membra genitalia, sed nulla voluptate vel necessitate nubendi mancipabuntur. Et nota quod cum insidiatoribus et conculcatoribus secreta mysteria loquatur, non tamen sanctum dat canibus, sed aderant multi idonei quos propter aliorum immunditiam non oportebat negligi. Neque nubent, etc. Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem, ubi ergo non est mors, neque connubia.

Acts 23:6Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.

Acts 27:12Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum. + 27.12 Portum, etc. ID. Portus Cretæ dicitur qui est in Phœnice e regione Cretæ: portum autem Cretæ petebant, quia Cretam navigabant. Ad Africum, etc. Africus stat inter meridianam plagam et occidentalem, magis vergens ad occidentalem; Corus inter septentrionalem et occidentalem, plus deflexus ad occidentem; et provincia Phœnicis Cretam habebat ad occidentem.

1 Corinthians 9:22Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. + 9.22 Omnibus omnia. Omnibus cessit, non tamen religionem excessit.

2 Corinthians 11:3Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. + 11.3 Timeo autem. HIER. Serpens Evam de Deo mentiendo seduxit, etc., usque ad penitus non esse, aut æternam non esse affirmat contra auctoritatem omnium Scripturarum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippenses 3:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippenses 3:10Philippenses 3Philippenses 3:12 →