The Bible Software
bible.softwarePhilippiansPhilippians 4 › Philippians 4:18

Philippians 4:18

Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. + 4.18 In odorem. Quæ missa sunt a vobis placent Deo ut odor suavissimus. Comparantur etiam orationi quæ est incensum Dei. Unde dicitur: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis Luc. 11..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I have all, and abound: I am full, having received of Epaphroditus the things which were sent from you, an odour of a sweet smell, a sacrifice acceptable, wellpleasing to God.

In Context

17Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. + 4.17 Non quia quæro. Datum est res ipsa quæ datur, ut munus, cibus, potus et hujusmodi. Fructus autem opera bona, et recta voluntas datoris. Unde Dominus in Evangelio non ait simpliciter: Qui recipit justum vel prophetam, sed addidit: in nomine justi vel prophetæ. Suscipere enim prophetam vel justum, datum est. In nomine justi vel prophetæ hoc facere, fructus est. Eliam pavisse leguntur corvus et vidua. Sed per corvum qui non nomine justi, dato pascebatur, per viduam, fructu, quia sciebat quod hominem Dei pasceret. Sed fructum. Id est bonam et rectam voluntatem bonæ operationi adjunctam. Non enim tam gaudet subventum esse suæ necessitati, quam illorum congratulatur fecunditati.

19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. + 4.19 Impleat omne desiderium vestrum. Non in terrenis, sed in gloria. Vel gloria Christi implentur desideria sanctorum, ut ipse Christus inde sit gloriosus.

Read all of Philippians 4

Cross References

John 12:3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. + 12.3 Maria ergo. Pretiosum unguentum fit de nardo maxime de spicis, hic autem dicitur pistici a loco unde erat. Et interpretatur fidelis, non alia admixtione corrupti. Dixit ergo unus. Judas etsi malus tamen inter apostolos numeratur, ut doceamur malos tolerare, ne corpus Christi dividamus, et malos bonis non obesse.

2 Corinthians 2:14Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco: + 2.14 Odorem notitiæ, etc. Id est Christum, qui velut odor procedens a Patre notificat eum invisibilem: sicut aliqua res quæ non videtur, per odorem cognoscitur, et in quo loco sit, intelligitur. Vel miracula vel doctrinæ verba quibus ad notitiam ejus venitur nomine odoris intellige.

Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.

Philippians 4:12Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. + 4.12 Scio et humiliari. Qui penuria non frangitur, a gratiarum actione non retrahitur. Qui rerum temporalium desiderio non accenditur, scit humiliari, id est inopiam pati. Abundare. Qui acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum vanæ gloriæ non intorquet, qui solus non possidet quod accepit, sed cum indigentibus misericorditer dividit, scit abundare. Qui acceptis alimentis non ad ingurgitationem ventris, nec plus carni tribuit quam necessitas petit, scit satiari. Qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro necessitate victus agit aliquid, unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire.

Hebrews 13:16Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. + 13.16 Beneficentiæ. Evacuata sententia pravorum de gula, redit ad mores. Beneficentiæ, id est, largitatis in alios. Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his quæ habetis eleemosynas date. Hoc supra dixerat: Non deserentes collectionem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippians 4:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippians 4:17Philippians 4Philippians 4:19 →