The Bible Software
bible.softwarePhilippensesPhilippenses 4 › Philippenses 4:17

Philippenses 4:17

Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. + 4.17 Non quia quæro. Datum est res ipsa quæ datur, ut munus, cibus, potus et hujusmodi. Fructus autem opera bona, et recta voluntas datoris. Unde Dominus in Evangelio non ait simpliciter: Qui recipit justum vel prophetam, sed addidit: in nomine justi vel prophetæ. Suscipere enim prophetam vel justum, datum est. In nomine justi vel prophetæ hoc facere, fructus est. Eliam pavisse leguntur corvus et vidua. Sed per corvum qui non nomine justi, dato pascebatur, per viduam, fructu, quia sciebat quod hominem Dei pasceret. Sed fructum. Id est bonam et rectam voluntatem bonæ operationi adjunctam. Non enim tam gaudet subventum esse suæ necessitati, quam illorum congratulatur fecunditati.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Not because I desire a gift: but I desire fruit that may abound to your account.

In Context

16quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.

18Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. + 4.18 In odorem. Quæ missa sunt a vobis placent Deo ut odor suavissimus. Comparantur etiam orationi quæ est incensum Dei. Unde dicitur: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis Luc. 11..

Read all of Philippenses 4

Cross References

Micah 7:1[Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea.

Matthew 10:40Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit. + 10.40 Qui recipit, etc. Cum ad prædicationem mittit, etc., usque ad debere stipendia accipere.

Luke 14:12Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio; + 14.12 Dicebat autem. Secundum ordinem litteræ. Postquam monuit invitatos qualiter debeant accumbere, monet et invitatorem quos debeat invitare, ne temporalis expensio bonorum quam facit cedat in vacuum, vel forsitan augmentet peccatum: sed ita expendat temporalia, ut per hæc pateat via ad æterna. Et ei qui se invitaverat. Principi Pharisæorum loquitur, qui forsitan superbire poterat, quia tot ad convivium quasi ex misericordia vocaverat; vel sicut ex verbis Domini potest concipi, ideo potius invitaverat, ut ab illis iterum invitaretur, et sic nulla specialis retributio sequeretur. Noli vocare amicos. Fratres, amicos, et divites alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed ostendit non valere ad præmia vitæ. Sunt autem et quædam talium divitum convivia, quæ non solum in præsenti retributiones, sed etiam damnationem percipiunt futuro; unde Apostolus: Non in comessationibus et ebrietatibus Rom. 8., id est in luxuriosis conviviis, quæ aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus contubernalibus solent exhiberi, ubi neminem pudeat aliquid inhonestum facere vel dicere. Ne forte. Quasi dicat: Si intendis invitare, ut inviteris, ibi potes falli; sed si distribueris pauperibus, de mercede non falleris.

John 15:16Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

Romans 15:28Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.

2 Corinthians 9:5Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippenses 4:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippenses 4:16Philippenses 4Philippenses 4:18 →