Philippians 4:20
Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now unto God and our Father be glory for ever and ever. Amen.
In Context
21Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
Cross References
Psalms 72:19Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. 1
Matthew 6:9Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. + 6.9 Pater noster. BEDA. Inter cætera salutaria monita et divina, quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, etc., usque ad et hi sunt veri adoratores, qui Filii per gratiam adorant Patrem in spiritu et veritate. Nulla oratio magis spiritualis est quam illa quæ ex ore Filii, qui est Veritas, processit. Pater noster. Cui non timore, sed amore hæreditatis servimus. Dum Pater dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum dicitur noster, fraternitatis admonetur, cum sit communis adoptio omnibus. Nemo dicat meus, quod proprie filio convenit, cui pater est per naturam. Unde alibi. Vado ad Patrem meum Joan. 7., specialiter per naturam: et vestrum, conjunctum per gratiam. Pater noster dicitur, quod commune omnibus, nemo dicat meus: quod solum Christo convenit, qui filius est per naturam; aliis conceditur communis gratia adoptionis. RAB. Monetur nobilis et dives non superbire, etc., usque ad Quid negabit filiis, qui jam dedit quod pater est? AUG. Nusquam invenitur præceptum populo Isræl, ut diceret: Pater noster, aut oraret, etc., usque ad si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut est illud: Filios genui et exaltavi Isa. 1., etc In cœlis. Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua habitat, festinare discamus, et cœlestia ab eo quæramus. Sanctificetur nomen tuum. Videnda est harum distinctio septem petitionum. Nam cum vita nostra temporaliter agitur speraturque æterna, priora sunt, etc., usque ad liberatio enim facit liberos, id est, filios, ut dicamus spiritu adoptionis, Abba Pater. Amen, significat in omnibus his petitionibus indubitanter a Domino tribui quod petitur, si ultimæ conditionis pactum servare non negligimus. Unde subdit: Si dimiseritis, etc. Sanctificetur, etc. Hic spiritum sapientiæ oramus, ne a sanctificatione nominis primus in aliquo discrepemus: sed patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur. Nomen patris in nobis est, qui filii dicimur: quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior sit, sed ut in nobis operetur augmentum suæ sanctificationis: nam sanctificatio filiorum nomini ejus attribuitur. Ita dicitur sanctificari sicut clarificari, et magnificari in nobis: Sanctificetur, id est, ita sicut est sanctum, habeatur hominibus: et ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius.
Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. + 28.20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..
Romans 16:27soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. + 16.27 Cui honor. AUG. Quod additur: Cui gloria, etc., usque ad quia per eum innotuit hominibus Deus Trinitas, quod est mysterium.
Ephesians 3:21ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.
Philippians 4:23Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.