Romans 16:27
soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. + 16.27 Cui honor. AUG. Quod additur: Cui gloria, etc., usque ad quia per eum innotuit hominibus Deus Trinitas, quod est mysterium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To God only wise, be glory through Jesus Christ for ever. Amen.
In Context
Cross References
Psalms 147:5Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit. + 147.5 Qui dat nivem, etc. AUG. Terræ. Frigescente enim charitate, etc., usque ad et hos dum vocat ad pœnitentiam, nebulam sicut cinerem spargit. ID. Nebulam sicut cinerem spargit, etc. Cinis ad pœnitentiam pertinet, etc., usque ad et qui prædestinavit et ad pœnitentiam vocavit. Ad litteram: Spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem, crystallum facit ut frusta candidi panis. Est enim crystallum species quædam in modum vitri, sed candida est: dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. Crystallum suam, etc. Id est obstinatos, qui non facile ut nix solvuntur. 1
Romans 11:36Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen. + 11.36 Quoniam ex ipso, etc. Ex, per, in, distinctionem personarum indicant; ipse vero idem pronomen repetitum, identitatem substantiæ; et quia talis ipsi gloria, non justis ipsis. AUG., lib. de Natura boni, cap. 27, Ex ipso. Non de ipso sunt omnia, etc., usque ad singula horum trium referri ad singulos voluit. Omnia. Cum audivimus omnia esse ex Deo, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quæ naturaliter sunt; neque enim ex ipso sunt peccata quæ naturam vitiant, quæ ex voluntate peccantium nascuntur.
Ephesians 1:7In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, + 1.7 In quo habemus, etc. Duplicem gratiam ostendit, quia et redemit, et peccata nostra non imputavit.
Ephesians 3:20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: + 3.20 Potens est omnia facere, etc. In hac sunt quædam quæ nemo alioqui peteret vel intelligeret, ut quod Deus homo pro hominibus moreretur et hujusmodi alia.
Colossians 2:2ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: + 2.2 Instructi in charitate. Quam Deus ad nos habuit, qui pro nobis Filium tradidit. In omnes divitias. Id est copias intellectus pleni, ubi perfecte de humanis et divinis habeant intellectum, velut de anima et de supernis spiritibus. Aliter enim nemo ad cognitionem Dei ascendit. Dei Patris, etc. Ut sciatis quod alia persona sit Pater a Filio, quamvis idem in substantia cum eo. Ad cognitionem si tenditis, ad Christum tantum recurrite, quia in eo sunt omnes copiæ, sed absconditæ, et ideo ne miremini si in Christo estis, et eas nondum invenistis, quia non omnibus patent, sed his qui petunt et pulsant.
1 Timothy 6:16qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. + 6.16 Qui solus habet immortalitatem Habet per naturam, alii ab eo per gratiam. Inaccessibilem quem nullus hominum. Quia nullus ad eam ex se accedit sed cui datur, dono ejus datur, quod intelligebat Propheta dicens: Accedite ad eum, et illuminamini Psal. 33., etc.