Philippians 4:21
Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Salute every saint in Christ Jesus. The brethren which are with me greet you.
In Context
20Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Cross References
Romans 16:21Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. + 16.21 Salutat vos. Quasi dicat: Tot et tanti congaudent vestro cœpto, et ideo perseverare vos decet.
Galatians 1:2et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. + 1.2 Qui mecum. Dolentes fratres Christiani sunt de vestra seductione, testes veritatis meæ, quibus vos oportet credere, et non paucos, sed omnes.
Ephesians 1:1Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. + 1.1 Argumentum Ephesii sunt Asiani. Hi, accepto verbo veritatis, perstiterunt in fide: hos collaudat Apostolus, scribens eis ab urbe Roma de carcere per Tychicum diaconem. Paulus Apostolus. More suo salutationem præmittit. Deinde gratias agit Deo, exponens prius beneficia humano generi præstita, post ipsis apostolis specialiter indulta; deinde et Ephesiis ipsis, ostendens a quo et ad quid vocati sint. Deinde Christi dignitatem et prælationem ostendit; postea ad patientiam et charitatem eos invitat, unitatem fidei et Ecclesiæ commendans, et dona gratiæ enumerans. Tandem ad certamen exhortans contra principes tenebrarum, militiæ Christianiæ armaturam describit. Sanctis omnibus. Perfectis, et non solum eis, etc. Fidelibus. Qui si non sancti, vel in fide sani. Sanctis, exercitio virtutum. Et fidelibus, fide recta quæ in Christo Jesu. Recte illa duo posuit, tunc enim prodest ac creditur bona vita, si fides est in Christo Jesu. Tunc vere sancti sunt si fideles sunt in Christo. Vel: distingue inter sanctos et fideles, ut sanctos intelligas majores et perfectiores, fideles minus perfectos.
Colossians 4:10Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum: + 4.10 Accepistis, quod rediit ad me, et ideo si venerit.