The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 1 › Proverbs 1:2

Proverbs 1:2

ad sciendam sapientiam et disciplinam; + 1.2 Ad intelligenda verba prudentiæ. Id est, non solum sapientiam, quam perceperunt, amplectantur, et disciplinæ virtutum inserviant, sed etiam verba prudentiæ, quibus proficiant, auscultent et solerter intelligant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

To know wisdom and instruction; to perceive the words of understanding;

In Context

1[Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël, + 1.1 Parabolæ Salomonis. Notandum quod vulgata editio parabolas, quæ Hebraice misle , Græce paræmias, id est, proverbia dicit; sed satis convenit. Quæ enim parabolæ quia occulta sunt nuncupantur, etiam proverbia jure vocantur: quia talia sunt, quæ sæpe in ore colloquentium versari ac memoria debent retineri. Etiam proverbia plerumque tam obscura sunt ut parabolæ bene dicantur; unde: Hæc in proverbiis locutus sum vobis Joan. 6., etc. Proverbiorum liber, non ut simplices arbitrantur, patentia habet præcepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinus sensus altius est inquirendus. Parabolæ Salomonis secundum Hebraicam veritatem translatæ ab Eusebio, Hieronymo presbytero petente Chromatio et Heliodoro episcopis; Græce, Latine similitudines; quod vocabulum ideo Salomon huic operi imposuit, ut non juxta litteram intelligamus quæ dicit: in quo Dominum parabolice turbis locuturum significat, sicut et nomine suo regno pacifico, regnum Christi et Ecclesiæ; de quo: Multiplicabitur ejus imperium, et regni ejus non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus sedebit Luc. 1.. Sicut templi constructione et dedicatione, ædificationem Ecclesiæ in tempore resurrectionis. Ipse etiam Christus filius David, et rex spiritualis Isræl, secundum testimonium turbæ, quæ occurrit ei cum ramis palmarum et laudibus Matth. 21.. Quid autem utilitatis habeant, in titulo monstratur, cum dicitur: Ad sciendam sapientiam et disciplinam; id est, quomodo recte credere et vivere oporteat, quemque quo intentionem cordis dirigere.

3ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem:

Read all of Proverbs 1

Cross References

Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:

Proverbs 2:9Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.]

Proverbs 4:5Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. + 4.5 Posside. In omnibus quæ possides, etc., usque ad juventam, venditis omnibus, comparavit.

Proverbs 8:5Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite. + 8.5 Intelligite, parvuli, etc. Manifestum est de Domino, etc., usque ad quos seducere valeat, quærit.

Proverbs 16:16[Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.

Proverbs 19:20Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 1:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 1:1Proverbs 1Proverbs 1:3 →