Proverbs 2:9
Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then shalt thou understand righteousness, and judgment, and equity; yea, every good path.
In Context
8servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.
10[Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
Cross References
Psalms 25:8Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. + 25.8 Domine. CASS. Petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis, sed concordat domui Dei. Dilexi decorem. CASS. Hæc ideo faciam, quia lilexi me facere decoram domum tibi, et locum, quo gloriose habites, ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam. 1
Psalms 32:8Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. + 32.8 Timeat omnis terra. ID. Ecclesia de mari, etc., usque ad sed Dominum timeat terra. Timeat, imo commoveantur manu misericordiæ a similitudine dormientis. Ab eo, quia ipse creavit: et ideo utiliter administrat, quia et a diabolo aliquid commovetur, sed quod a Deo utiliter, ideo ab eo. Commoveantur. AUG. Non terroribus hominum, etc., usque ad potestatem non nisi a Deo. 1
Proverbs 1:2ad sciendam sapientiam et disciplinam; + 1.2 Ad intelligenda verba prudentiæ. Id est, non solum sapientiam, quam perceperunt, amplectantur, et disciplinæ virtutum inserviant, sed etiam verba prudentiæ, quibus proficiant, auscultent et solerter intelligant.
Proverbs 4:12quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. + 4.12 Et currens. Quo amplius et alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris, eo minus adversa, quæ te impediant timebis. Nam quicunque in prava actione desudant, offendiculum in medio cursu reperiunt, quia extemplo, dum non provident, rapiuntur ad pœnam.
Isaiah 48:17Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. + 48.17 Ego Dominus. Qui Isræl futura promitto. Reddit causam quare eos prius afflixerit.