Proverbs 19:20
Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Hear counsel, and receive instruction, that thou mayest be wise in thy latter end.
In Context
21Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit.
Cross References
Numbers 23:10Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.] + 23.10 Moriatur anima mea. ID. De se prophetare videtur: sed secundum litteram nec in Balaam, nec in illo Isræl factum est, nec fieri potuit, nec enim intra ipsos, sed ab ipsis mortuus est. ID. Moriatur anima mea morte justorum, etc., usque ad: sed fides quæ per dilectionem operatur Gal. 5.. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 27. Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum, etc. Multi intra Ecclesiam, etc., usque ad unde, Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati I Reg. 1.. Et fiant novissima mea horum, etc. ORIG. Hoc in Magis, qui de Oriente primi venerunt adorare Christum Matth. 2., potest intelligi, qui de genere Balaam erant per generis successionem, et per disciplinæ traditionem. Constat enim eos agnovisse stellam quam prædixerat Balaam in Isræl orituram
Deuteronomy 32:29Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.
Psalms 90:12In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. + 90.12 In manibus portabunt te. ID. Manibus angelorum sublatus est Christus in cœlum, etc., usque ad qui vinci non potest. 1
Proverbs 1:2ad sciendam sapientiam et disciplinam; + 1.2 Ad intelligenda verba prudentiæ. Id est, non solum sapientiam, quam perceperunt, amplectantur, et disciplinæ virtutum inserviant, sed etiam verba prudentiæ, quibus proficiant, auscultent et solerter intelligant.
Proverbs 2:1[Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: + 2.1 Fili mi. Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.
Proverbs 8:34Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. + 8.34 Ad fores. Scripturas, vel doctores; iidem et postes, sine quibus ad vitam, quam pollicetur, non valemus ingredi.