The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 2 › Proverbs 2:18

Proverbs 2:18

et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. + 2.18 Pacti Dei sui, etc. Quod cum viro suo tempore nuptiarum pepigit, Domino teste, quod fidem, scilicet castitatis sibi invicem servarent, vel in baptismo. Inclinata est enim. Omnis conversatio adulteræ ad interitum ducit, etc., usque ad id est, ad spirituum tendit tormenta malignorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For her house inclineth unto death, and her paths unto the dead.

In Context

17et relinquit ducem pubertatis suæ, + 2.17 Et relinquit ducem. Patet et de mente hæretica, etc., usque ad quam se die baptismi servaturam promiserat.

19Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ. + 2.19 Ad eam non revertentur. Mortem scilicet, non mulierem, etc., usque ad non sibi attribuat, sed gratiæ Dei.

Read all of Proverbs 2

Cross References

Proverbs 5:4novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. + 5.4 Novissima autem. Potio absinthii intus amarescit, etc., usque ad quare autem idem gladius biceps sit dictus, aperit Dominus cum ait: Sed eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam Luc. 12..

Proverbs 7:22Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:

Proverbs 7:27Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.] + 7.27 Viæ inferi domus ejus, penetrantes. Sed de Ecclesia Dominus ait: Portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Interiora mortis. Obscuriora et arctiora gehennæ tormenta, quibus hæreticos et fornicatores constat esse mergendos.

1 Corinthians 6:9An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, + 6.9 An nescitis. Nota quod toties repetit, Nescitis; quasi: Me sequendo, hoc scire deberetis; sed sequentes pseudo, stulti facti estis.

Ephesians 5:5Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. + 5.5 Avarus. Avaritiam idololatriæ æquat, quia illum avarum significat cujus Deus nummus est, vel quia res Dei quas Deus vult servire indigentibus usurpat sibi et recondit, et Deo præfert sicut idololatria Dei honorificentiam.

Revelation 22:15Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 2:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 2:17Proverbs 2Proverbs 2:19 →