Proverbs 1:33
Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.] + 1.33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, etc. Potest in hac vita intelligi, et in futura, etc., usque ad resurrectionis quiescet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But whoso hearkeneth unto me shall dwell safely, and shall be quiet from fear of evil.
In Context
Cross References
Leviticus 25:19et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
Psalms 25:12Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.] + 25.12 Pes, id est, affectio, quæ facile labi solet, stetit immobilis contra omnia scandala, tendens ultra, et persistens in directo. Et quia sic redimis in Ecclesiis, benedicam. Stetit. CASS. Etsi undique concussus, vel confusus scandalis.
Psalms 112:7Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: + 112.7 Suscitans a terra: de labore corporis. De stercore, erigitur cui carnis vitia non dominantur. 1
Proverbs 8:32Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.
Proverbs 14:26[In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. + 14.26 In timore Domini. Timor Domini fiduciam fortitudinis præstat, etc., usque ad speraverunt in Domino.
Isaiah 32:17Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. + 32.17 Et cultus justitiæ. Ut in silentio oremus, non in plateis, non clamantes, non in multiloquio.