Romans 1:28
Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, + 1.28 Et sicut, etc. Item quia nondum resipiscunt, in alia cadunt pro eadem culpa. Per sicut, pœnam peccato assimilat, quod sicut peccaverunt in sensu Dei, sic puniti sunt in proprio sensu. Non probaverunt. Quia non noverunt Deum habere in notitia quod ratio probabat: vel quia putaverunt Deum nescire et negligere mala. Tradidit, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 1:7Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.] + 1.7 Timor Domini. ID. Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet.
Proverbs 1:29eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, + 1.29 Exosam habuerunt. Justus econtra Iniquos, inquit, odio habui, et legem tuam dilexi.
Proverbs 17:16Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. + 17.16 Quid prodest. Quid prodest populo Judæorum infideli, etc., usque ad cum sapientiam piæ actionis habere neglexerit?
Jeremiah 6:30Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.]
Ezekiel 14:5ut capiatur domus Israël in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis.
Acts 17:23Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.