The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 1 › Proverbs 1:8

Proverbs 1:8

[Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ: + 1.8 Audi, fili mi, disciplinam. ID. Hactenus proverbialiter, etc., usque ad apud Hebræos enim spiritus, qui gratiam præstat, genere feminino dicitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My son, hear the instruction of thy father, and forsake not the law of thy mother:

In Context

7Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.] + 1.7 Timor Domini. ID. Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet.

9ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. + 1.9 Addatur gratia. His qui legem Domini servabant, etc., usque ad pro gratia rectæ operationis. Et torques collo tuo, etc. Fulgor perfectæ operationis, quæ prædicationem quæ per collum procedit, confirmet indeficienti virtutum connexione.

Read all of Proverbs 1

Cross References

Deuteronomy 21:18Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit: + 21.18 Si genuerit. Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, etc. I Reg. 15. Inobedientem ergo filium et vitiosum Moyses jubet obrui lapidibus: Evangelium quoque duris increpationibus, quasi lapidibus tales arguit: Genimina viperarum, quis docebit vos fugere a ventura ira Luc. 3.?

1 Samuel 2:25Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos. + 2.25 Si peccaverit. HIERON., ubi supra. Non eo modo peccatur in virum, quo peccatur in Deum, quia peccare in virum, id est contra proximum, levius est et venialius. In Deum vero peccare, id est a cultu ejus recedere: impietatis peccatum est, quod difficilius punitur, et tardius remittitur. Et cum quis in virum peccat, placato viro facit sibi Deum placabilem. Sed cum quis in Deum peccat, quis orabit pro eo? id est, per quem sibi Deum faciet propitium? Non quod nulla speranda sit venia eis qui in divino peccant officio: sed major est pœna, et tardior venia his qui in rebus Deo sacratis offendunt, quam si verbo vel facto læserint proximum, quia quanto major gloria, tanto gravior offensa

Proverbs 1:15fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum:

Proverbs 3:1[Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat: + 3.1 Fili mi, ne. Docet misericordiæ operibus insistendum, etc., usque ad ornat actibus bonis, quem instruit.

Proverbs 5:1[Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam: + 5.1 Fili mi, attende. Hactenus generaliter castigaverat auditorem, hinc sub specie meretricis ab hæreticorum nequitia prohibet. Inclina aurem. Sapientiæ inclinandam aurem, et a meretrice fugiendum, præcipue a fornicaria monet.

Proverbs 7:1[Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili, + 7.1 Fili mi. Hæc periocha eadem quæ superior plenius explicat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 1:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 1:7Proverbs 1Proverbs 1:9 →