Proverbs 19:15
Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. + 19.15 Pigredo immittit soporem. Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed pigredo immittit soporem, quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimæ famæ sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Slothfulness casteth into a deep sleep; and an idle soul shall suffer hunger.
In Context
14Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.
16Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
Cross References
Proverbs 6:11et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.] + 6.11 Egestas, et paupertas. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia improvisa et subitanea. Si vero impiger. Fructus terreni, etc., usque ad quia mercedem laborum indeficientem percipiet.
Proverbs 18:9Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. + 18.9 Qui mollis et dissolutus. Qui enim cœpta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiæ manum destruentis imitatur.
Proverbs 20:13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.
Proverbs 23:21quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. + 56.10 Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.
Ephesians 5:14Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. + 5.14 Surge. Per confessionem. Et exsurge. Per satisfactionem.