The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 10 › Proverbs 10:5

Proverbs 10:5

Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit æstate, filius confusionis. + 10.5 Qui congregat. Qui congregat Christo animas fidelium, filius sapiens est. Et quidem hæc messis multa est, operarii vero pauci Matth. 9.. Qui vero hoc tempore acceptabili a sua salute curanda torpescit, confundetur in die tribulationis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that gathereth in summer is a wise son: but he that sleepeth in harvest is a son that causeth shame.

In Context

4Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes. + 10.4 Egestatem operata. Qui negligenter vivit in hoc sæculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militant, divitiis æternæ beatitudinis remunerantur.

6Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas. + 10.6 Os autem impiorum. Quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, propter iniquitatem, quam congessit, condemnabitur. Denique os illius iniquitas operuit qui in tormentis positus in lingua sibi, in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerium quæsivit.

Read all of Proverbs 10

Cross References

Proverbs 6:8parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.

Proverbs 17:2Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.

Proverbs 27:25Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus. + 27.25 Aperta sunt prata. Aperta sunt modo pascua sacramentorum cœlestium, etc., usque ad ad spirituale subsidium data.

Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 10:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 10:4Proverbs 10Proverbs 10:6 →