Proverbs 11:28
Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. + 11.28 Justi autem quasi, etc. Quasi, qui spe futurorum præmiorum bona faciunt in præsenti, juste, quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendit, signat affuturos: et justi quasi virens folium germinant, qui spe salvi facti in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that trusteth in his riches shall fall: but the righteous shall flourish as a branch.
In Context
Cross References
Job 31:24Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea; + 31.24 Si putavi aurum. GREG. in Job., l. 22. De Creatore quippe desperasse fuerat, si spem in creaturam posuisset: qui enim labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur.
Psalms 49:6Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. + 49.6 Et annuntiabunt cœli justitiam ejus, etc. Ibid. Jam cœli nuntiaverunt nobis hanc justitiam Dei, etc., usque ad et si nunc permista, quia Deus est judex justus. 1
Psalms 62:10Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ; + 62.10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam. Rex vero. Confert in his duobus versibus bona et mala diversarum partium. In inferiora terræ. CASS. Quia non ad cœlos evecti sunt. A terra sorbentur malæ cogitationes, quia de terra natæ, in ima terræ, quasi in cœnum, vergunt. 1
Proverbs 10:15Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum. + 10.15 Substantia divitis. Spiritualiter: Qui in Deum dives est per bona opera, confidit in illo, quasi qui in urbe inexpugnabili, quæ a nullo hoste possit superari; at, qui virtutum inopia coangustantur, ideo cœlestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores.
Jeremiah 17:8Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit æstus: et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. + 17.8 Quod ad humorem. ID. Quasi diceret: de siccitate Judaica transit ad baptismi gratiam.
Luke 12:20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? + 12.20 Dixit autem. Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Stulte. Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte præreptus aliis congregata relinques. Repetunt, etc. In nocte aufertur anima, quæ in obscuritate cordis quod poterat pati, prævidere noluit.