Matthew 16:27
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. + 16.27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 34:11Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
Proverbs 24:12Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
Jeremiah 17:10Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum.
Ezekiel 7:27Rex lugebit, et princeps induetur mœrore, et manus populi terræ conturbabuntur: secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus.]
Zechariah 14:5Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
Matthew 10:41Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.