Proverbs 12:25
Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur. + 12.25 Mæror in corde, etc., quia necesse est ut prius peccatorem mœror pœnitentiæ salubriter humiliet, et post per judicium sacerdotis datæ reconciliationis sermo lætificet vel reficiat. Qui negligit damnum, etc. Si hoc ad litteram accipitur, etc., usque ad vel ipsam carnem morti tradit?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Heaviness in the heart of man maketh it stoop: but a good word maketh it glad.
In Context
26Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos.
Cross References
Psalms 38:6Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. + 38.6 Ecce mensurabiles. CASS. Quasi, noto fine, et diebus qui sunt, attendit ad hæc quæ reliquit, et comparat invicem. Et substantia, etc. AUG. Qui videt nihil esse hanc substantiam, etc., usque ad quæ ante te erit. 1
Proverbs 12:18Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est. + 12.18 Lingua autem sapientium est sanitas, etc., quia et bona, quæ promittunt, ipsi perficiendo ad vitam perveniunt; et aliis, quæ sequantur, demonstrant
Proverbs 15:13[Cor gaudens exhilarat faciem; in mœrore animi dejicitur spiritus.
Proverbs 15:23Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. + 15.23 Lætatur homo. Humanum est de sententia quasi prudenter prolata lætari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personæ cui loquitur, diligenter inquirit.
Proverbs 16:24Favus mellis composita verba; dulcedo animæ sanitas ossium. + 16.24 Favus mellis composita verba, etc. Multi per eloquentiam, etc., usque ad quæ ex interna animæ dulcedine procedunt.
Proverbs 18:14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? + 18.14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem. Et ipse autem vir, etc., usque ad mentis fortitudine sustentat. Spiritum vero ad irascendum. Dicit enim sæpe iratus ea quæ placatus, quia dixit, pœniteat, et plerumque an dixerit, ignoret: cujus tamen vesania per sapientium modestiam facillime suffertur atque sopitur. Donum hominis. Donum charitatis, etc., usque ad ac sibi libenter obtemperare faceret.