The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 18 › Proverbs 18:14

Proverbs 18:14

Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? + 18.14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem. Et ipse autem vir, etc., usque ad mentis fortitudine sustentat. Spiritum vero ad irascendum. Dicit enim sæpe iratus ea quæ placatus, quia dixit, pœniteat, et plerumque an dixerit, ignoret: cujus tamen vesania per sapientium modestiam facillime suffertur atque sopitur. Donum hominis. Donum charitatis, etc., usque ad ac sibi libenter obtemperare faceret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The spirit of a man will sustain his infirmity; but a wounded spirit who can bear?

In Context

13Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. + 18.13 Qui prius respondet quam audiat. Qui prius magister esse desiderat, quam discat, stultitiæ noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta, prius quam utriusque plene causam noverit, inordinate festinat, se dignum confusione monstrat.

15Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.]

Read all of Proverbs 18

Cross References

Job 1:20Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit, + 1.20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua. Ibid. Ruente domo, etc., usque ad ut totum cor in Dei amore ardens eas devotionis perfectione consumat. Et tonso capite. Magna constantia putatur, etc., usque ad et se divinæ potentiæ consentire ostenderet. Corruens in terram. GREG. Cadens adoravit, quia ille veram orationem exhibet, qui quod pulvis sit humiliter videt. Unde et dicit: Nudus egressus sum de utero matris meæ. Nudum in fide prima gratia genuit, nudum eadem suscipit. Cum pulsatus vitiis quasi nudus ad misericordiam refugit, et aliqua virtute aliquando detectus, ipsa humilitate melius vestitur: non sibi sed Deo tribuens quod habet, Dominus dedit bona, ea Dominus etiam tollit, quod ideo ad tempus fit, ut humilis melius habeat.

Job 6:4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:

Job 10:15Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

Psalms 32:3Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. + 32.3 Cantate ei, etc. Quasi, quid plus dicam? de incarnatione specialiter lætamini. Canticum novum. CASS. Quia non sufficit, nisi abundet justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum Matth. 5.. Cantate canticum novum. De incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua Angeli cantaverunt. 1

Psalms 55:5In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 18:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 18:13Proverbs 18Proverbs 18:15 →