The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 13 › Proverbs 13:7

Proverbs 13:7

[Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. + 13.7 Est quasi dives, non vere, ut qui induebatur purpura et bysso Luc. 16.; sed quia Deum non habuit, etc., usque ad quid vera paupertas agat, subditur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There is that maketh himself rich, yet hath nothing: there is that maketh himself poor, yet hath great riches.

In Context

6Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.]

8Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

Read all of Proverbs 13

Cross References

Proverbs 11:24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

Proverbs 13:11Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. + 13.11 Substantia, etc. Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, etc., usque ad multiplicia supernæ beatitudinis munera percipiet, de quo:

Luke 12:21Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. + 12.21 Et non est in Deum dives. In Deum dives est qui transitoria contemnens pauperibus distribuit, cujus exspectatio Dominus est, cujus substantia, id est conscientiæ possessio qua sustentatur et pascitur, est apud Deum, non in sacculis terræ.

Luke 18:11Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: + 18.11 Deus, gratias, etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere æstimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis cæteris appetit singulariter videri habere quæ habet. Hac Pharisæus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se prætulit.

1 Corinthians 4:10Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles. + 4.10 Propter Christum. Cujus crucem prædicamus, quod vos tacentes, videmini in Christo prudentes.

2 Corinthians 6:10quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. + 6.10 Quasi tristes. Inimici putabant apostolos non evadere minas iniquorum. Ipsi ope Dei tuti sunt a morte præsenti et futura. Omnia possidentes. Tales sunt qui, terrenas divitias abjicientes, cœlestes per fidem jam tenent. Quasi nihil habentes omnia possident, qui, terrenis in usum vel opus misericordiæ retentis, cœlestes divitias se quandoque habituros sperant. Gloria apostolorum fuit, nihil omnino possidere, sine sollicitudine esse: et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes eorum ponebantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 13:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 13:6Proverbs 13Proverbs 13:8 →