The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 12 › Luke 12:21

Luke 12:21

Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. + 12.21 Et non est in Deum dives. In Deum dives est qui transitoria contemnens pauperibus distribuit, cujus exspectatio Dominus est, cujus substantia, id est conscientiæ possessio qua sustentatur et pascitur, est apud Deum, non in sacculis terræ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So is he that layeth up treasure for himself, and is not rich toward God.

In Context

20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? + 12.20 Dixit autem. Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Stulte. Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte præreptus aliis congregata relinques. Repetunt, etc. In nocte aufertur anima, quæ in obscuritate cordis quod poterat pati, prævidere noluit.

22Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini. + 12.22 Dixitque ad discipulos suos. Apostolos per fidem in spe æternorum confirmat, quia plures sunt quos torpentes facit amor præsentium et desperatio futurorum. Nolite solliciti. Perfectius esset pauperibus omnia dare, et de mammona iniquitatis amicos facere; sed quia plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, non prohibet providentiam, per quam in sudore vultus panis præparatur, sed vetat sollicitudinem quæ mentem perturbat et ab æternis revocat.

Read all of Luke 12

Cross References

Hosea 10:1[Vitis frondosa Israël, fructus adæquatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.

Matthew 6:19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. + 6.19 Nolite thesaurizare. Ad munditiam cordis terrena erogari præcipit.

Luke 12:33Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. + 12.33 Vendite. Non tantum non timeatis ne propter regnum militantibus vitæ necessaria desint, sed etiam possessa vendite propter eleemosynam, quæ est via ad regnum, dum per eam peccata redimuntur. Non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite vestras possessiones, ut omnibus vestris semel pro Domino spretis postea labore manuum vestrarum operemini, unde vivatis vel eleemosynam faciatis. Date eleemosynam. Qui pro cœlo omnia mundana spernit vendat quæ habet et distribuat: qui non est tantæ virtutis, de his quæ habet eleemosynam det. Non deficientem. Temporalia, vel ex sua fragilitate deficiunt, vel si quid solidum superest, ut lapides pretiosi, a furibus possunt tolli. Sed data pro Christo æternum fructum conferunt in cœlis.

Romans 2:5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, + 2.5 Secundum autem. Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Major est iniquitas mea Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. Justi judicii. CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti.

1 Timothy 6:18bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,

James 5:1Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. + 5.1 Agite nunc. Tempore accepto et in die salutis, futuras pœnas fletibus et eleemosynis redimite.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 12:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 12:20Luke 12Luke 12:22 →