The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 15 › Proverbs 15:17

Proverbs 15:17

Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio. + 15.17 Melius est vocari ad olera. Multo enim utilius est simplicis vitæ innocentiam cum charitate servare, etc., usque ad, discedite a me operarii iniquitatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Better is a dinner of herbs where love is, than a stalled ox and hatred therewith.

In Context

16Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.

18Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas.

Read all of Proverbs 15

Cross References

Proverbs 16:8Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. + 16.8 Melius est parum cum justitia, etc. Melius est in simplici conversatione Deo servire devote, quam multis abundare virtutibus, et proximorum facta despicere.

Proverbs 21:19Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.

Matthew 22:4Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. + 22.4 Tauri. Quia prius prophetæ, et post apostoli ab infidelibus passi sunt: qui vobis modo sunt in exemplum quid sit vobis credendum. Venite, fide, cæteris concordando. Tauri sunt patres Veteris Testamenti, quibus indulta est licentia inimicos quasi cornu feriendi. Altilia ab alendo, id est pinguia interna charitate præcones Novi Testamenti, contemplationis penna superna petentes. Occisa, vel ab eo quod fuerant, vel per mortem carnis jam in requie positi.

Philippians 2:1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: + 2.1 Si qua consolatio, etc. Si vultis habere consolationem in rebus Christi, id est in remissione peccatorum et in aliis donis; vel: si consolari me vultis, si quod solatium charitatis est vobis, id est si vultis ut charitas ecclesiarum quæ orant et bona agunt pro fratribus, sit vobis solatium et confortatio in adversitatibus vestris. Si qua societas spiritus. Propter hanc societatem illi in quos primitus venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti. Si qua viscera. Id est si affectum pietatis habetis erga me. Non dico ipsam miserationem, id est exhibitionem misericordiæ. Si ista, inquam, vultis vobis prodesse, implete gaudium meum, id est estote humiles, unanimes, quod eritis si habueritis idem sapere, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 15:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 15:16Proverbs 15Proverbs 15:18 →