The Bible Software
bible.softwarePhilippiansPhilippians 2 › Philippians 2:1

Philippians 2:1

Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: + 2.1 Si qua consolatio, etc. Si vultis habere consolationem in rebus Christi, id est in remissione peccatorum et in aliis donis; vel: si consolari me vultis, si quod solatium charitatis est vobis, id est si vultis ut charitas ecclesiarum quæ orant et bona agunt pro fratribus, sit vobis solatium et confortatio in adversitatibus vestris. Si qua societas spiritus. Propter hanc societatem illi in quos primitus venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti. Si qua viscera. Id est si affectum pietatis habetis erga me. Non dico ipsam miserationem, id est exhibitionem misericordiæ. Si ista, inquam, vultis vobis prodesse, implete gaudium meum, id est estote humiles, unanimes, quod eritis si habueritis idem sapere, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If there be therefore any consolation in Christ, if any comfort of love, if any fellowship of the Spirit, if any bowels and mercies,

In Context

2implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,

Read all of Philippians 2

Cross References

Luke 2:10Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:

John 14:18Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. + 14.18 Non relinquam. Non ita dabitur Spiritus pro me, ut ego etiam non sim vobiscum. Orphani Græce, pupilli Latine est.

John 15:10Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.

John 17:13Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.

Acts 4:32Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. + 4.32 Erat cor unum. Qui mundum reliquerant, non de nobilitate generis gloriantes se aliis præferebant, sed sicut unius ejusdemque matris Ecclesiæ visceribus editi, eodem fraternitatis amore gaudebant. Nec quisquam eorum. Virtutes quas possident justi, non suas judicant esse, sed eorum quorum utilitati dispensant. Communia. Græce unde cœnobitæ, id est communiter viventes. Cœnobia habitacula eorum.

Romans 5:5spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. + 5.5 Spes autem. Quia est in Deo qui non fallit, non in homine mendace, cujus spei pignus est Spiritus: legitur enim: Fons aquæ tuæ sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi Eccli. 5.; ipse est Spiritus, quem non possunt accipere mali, et charitas est, quam habere et malus esse non potest aliquis. Sed nomen Christi habere et baptismum, corpus Domini sumere, et cætera sacramenta habere, et malus esse potest. Charitas ergo est proprium donum Spiritus, et singularis fons. Charitas Dei. Vel Deus late nos diligit: et hoc habemus in cordibus nostris per Spiritum qui facit nos intelligere charitatem Dei erga nos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippians 2:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Philippians 2Philippians 2:2 →