Proverbs 15:21
Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Folly is joy to him that is destitute of wisdom: but a man of understanding walketh uprightly.
In Context
20Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
22Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
Cross References
Psalms 111:10Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.] + 111.10 Peccator videbit. ID. Tertio contraria impiis provenire asserit. Bonis beatorum hortatur, malis inimicorum terret, et est iste psalmus institutorius fidelium. Irascetur, dentibus suis fremet et tabescet, desiderium peccatorum peribit, dicens: Quid nobis profuit superbia et divitiarum jactantia? Sap. 5.
Proverbs 4:26Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur. + 4.26 Stabilientur. Ne levitate mentis a proposito bono movearis, unde Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper I Cor. 15..
Proverbs 11:12Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit. + 11.12 Qui despicit, etc. Non est despiciendus, qui nos simpliciter amat, etsi quid inepte agat: qui enim hoc facit, indiget sapientia. Prudens autem publice tacet, occulte castigat, quod melius in sequentibus aperitur.
Proverbs 14:16Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.
Ephesians 5:15Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,