Proverbs 15:26
Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. + 15.26 Firmabitur: in judicio, quando non solum factis, sed et verbis omnibus digna præmia reddet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 6:16[Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: + 6.16 Sex sunt. De eodem quam sit odibilis Deo seminando discordiam insinuat. Detestatur anima. Secundum consuetudinem hominum loquitur, ut eum valde tales odisse significet, unde in Isaia: Solemnitates vestras odivit anima mea Isa. 1..
Proverbs 11:20Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
Proverbs 24:9cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
Matthew 12:34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. + 12.34 Progenies viperarum, etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiæ. Ex abundantia. Homo sæpe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.