Proverbs 15:32
Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur.
33Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.]
Cross References
Deuteronomy 21:18Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit: + 21.18 Si genuerit. Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, etc. I Reg. 15. Inobedientem ergo filium et vitiosum Moyses jubet obrui lapidibus: Evangelium quoque duris increpationibus, quasi lapidibus tales arguit: Genimina viperarum, quis docebit vos fugere a ventura ira Luc. 3.?
Psalms 50:17Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. + 50.17 Laudem tuam. AUG. Quod me creasti; quod peccantem non reliquisti; quod confiteri monuisti; quod mundasti. 1
Proverbs 1:24Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
Proverbs 8:33Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.
Proverbs 15:14Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
Proverbs 17:16Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. + 17.16 Quid prodest. Quid prodest populo Judæorum infideli, etc., usque ad cum sapientiam piæ actionis habere neglexerit?