Proverbs 17:5
Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
Cross References
Job 31:29Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum: + 31.29 Si gavisus sum ad. Quia videlicet et inimicum diligens, dum adversario ruenti condoluit, et malis illius ipse ad bonum crevit
Proverbs 14:21Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
Proverbs 16:5Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. + 16.5 Abominatio est. Quicunque tribuit sibi bonum quod facit, etiamsi nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit, in quo largitori bonorum se prætulit: et ideo talem Dominus abominatur virum, quem sibi in beneficiis videt ingratum.
Jeremiah 17:16et ego non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi, tu scis: quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. + 17.16 Ego non sum turbatus te pastorem sequens. ID. Quanto plus Christum sequeris, etc., usque ad dies judicii malus his qui tormenta patiuntur.
Obadiah 1:10Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum.
Obadiah 1:12Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus: et non lætaberis super filios Juda in die perditionis eorum: et non magnificabis os tuum in die angustiæ.