Proverbs 14:21
Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that despiseth his neighbour sinneth: but he that hath mercy on the poor, happy is he.
In Context
20Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.
22Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona.
Cross References
Job 31:13Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me: + 31.13 Si contempsi subire. Qui judicari cum servis suis ancillisque non renuit, etc., usque ad unde et protinus subdit: Quid enim faciam.
Psalms 41:2[Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. + 41.2 Quemadmodum desiderat, etc. AUG. Vox hæc convenit catechumenis, et etiam omnibus adhuc peregrinantibus. Cervus. Cervus senio gravatus, excrescentibus pilis et cornibus, serpentem naribus haurit: unde veneno æstuans, fontem ab bibendum ardentissime desiderat; quo hausto, cornua et pilos deponit. 1
Psalms 112:9Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.] + 112.9 Qui habitare. CASS., AUG. Exponit, ubi suscitat et erigit, etc., usque ad de mammona iniquitatis per opera misericordiæ. Sterilem. AUG. Scilicet, Saram, id est, Ecclesiam gentilem, quæ prius sterilis fuit, unde per Saram significatur. Eam, inquam, facit habitare in domo, id est, in Ecclesia Judæorum, inter ipsos Judæos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur, et fiat unum ovile. Filiorum. ID. Ex persona quorum hæc dicuntur, etc., usque ad cum sciam me esse sine filiis, et viduam.
Proverbs 11:24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
Proverbs 17:5Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.