Ii Samuelis 9:1
Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? + 9.1 Et dixit David, etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ecce David non est oblitus juramenti et fœderis quod cum Jonatha pepigit, etc., usque ad quia in admirationem populi veniunt qui nuper in mundo despecti in Ecclesia apparent gloriosi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 18:1Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. + 18.1 Et factum est, etc., et dilexit, etc. RAB. in lib. Reg. Jonathas dilexit David: vir videlicet bellicosus juvenem aptum pugnis. Jonathas significat eos qui de Judæis in Christum crediderunt et, percepta gratia Spiritus sancti, pro Christo relictis omnibus ipsum secuti sunt. Unde Petrus: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te Matth. 19.. Sic enim Jonathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad balteum, cum credentes omnia quæ habuerant, in Christi servitium contulerunt.
1 Samuel 20:15non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra: auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David.
1 Samuel 23:16Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo: dixitque ei:
2 Samuel 21:7Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathæ filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul.
Proverbs 27:10[Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul. + 27.10 Melior est vicinus. Melior est tibi, etc., usque ad, in Jericho, et incidit, etc
Matthew 25:40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.