The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 18 › Proverbs 18:6

Proverbs 18:6

[Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A fool’s lips enter into contention, and his mouth calleth for strokes.

In Context

5Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.]

7Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.

Read all of Proverbs 18

Cross References

Proverbs 12:16Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est. + 12.16 Fatuus, etc. Qui in præsenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino contemnit, sapiens est. Qui autem dissimulat: non sic vult occultari, ut duret, sed omnino deleatur; est enim natura iræ ut prolata, magis ferveat; occultata, languescat.

Proverbs 14:3In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos. + 14.3 In ore stulti. Quia stulti per vaniloquium humiles, quos despiciunt, affligunt; sed hi per doctrinam sapientium, ne decipiantur, se muniunt.

Proverbs 16:27Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. + 16.27 Vir insipiens fodit malum. Potest hoc de hæretico specialiter intelligi, etc., usque ad unde Jacobus: Lingua inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna Jacob. 3..

Proverbs 17:14Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]

Proverbs 19:29Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.]

Proverbs 22:24Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: + 22.24 Noli esse amicus. Generaliter autem, etc., usque ad incipiant imitari. Homini iracundo, neque ambules cum viro. Cuilibet, præcipue Judæo, qui contra Christum et ejus discipulos vesana mente furebant, a quorum amicitia prohibentur, qui salvari curant: ne eorum vicinia, et ipsi pereant, quod casu Judæ fieri posse probatum est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 18:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 18:5Proverbs 18Proverbs 18:7 →