The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 18 › Proverbs 18:5

Proverbs 18:5

Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.]

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It is not good to accept the person of the wicked, to overthrow the righteous in judgment.

In Context

4Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ. + 18.4 Aqua profunda. Quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, de quibus subdit: Et torrens redundans fons sapientiæ. Aqua profunda, id est, verba sapientium lavant mentes et rigant, ne peccatorum sorde deformes remaneant aut ariditate deficiant.

6[Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.

Read all of Proverbs 18

Cross References

Exodus 23:3Pauperis quoque non misereberis in judicio. + 23.3 Pauperis quoque non misereberis in judicio. AUG. Ne scilicet contra justitiam pauperi faveas causa misericordiæ. Bona est misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium autem dicit Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, opportune sequitur:

Leviticus 19:15Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. + 19.15 Non facies, etc. ISICH. Summam et perfectam justitiam, etc., usque ad et surdum ac cæcum irridere divitum et potentum sunt.

Deuteronomy 16:19nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum. + 16.19 Oculos sapientum. Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris Isa. 5..

Job 13:7Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?

Psalms 82:2[Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: + 82.2 Deus quis similis? CASS. Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. AUG. Deus quis similis? Etsi homo, ut alii; etsi judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. Deus quis similis? Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: Quis similis est tibi? quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, Quis similis erit tibi? hoc ad formam servi referens, qua tunc cæteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: O Deus, quis similis tibi? in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem. 1

Proverbs 24:23Hæc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum. + 24.23 Hæc quoque sapientibus. Quando reprobus quis repentino interitu rapitur a sæculo, etc., usque ad vel timore nunquam a via veritatis recedatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 18:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 18:4Proverbs 18Proverbs 18:6 →