Proverbs 19:14
Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
House and riches are the inheritance of fathers and a prudent wife is from the LORD.
In Context
Cross References
Genesis 24:7Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo:
Genesis 28:1Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: + 28.1 Vocavit itaque Isaac, etc. AUG., Q. in Gen. Quod habent Latini codices: Vade in Mesopotamiam in domum Bathuel, etc., Græci habent: Fuge in Mesopotamiam, etc., ut intelligatur etiam Isaac intellexisse quod Esau de morte fratris cogitavit. Profectus vero. ISID. Jacob fugiens dolos fratris, relicta domo patria, et parentibus, vadit in regionem longinquam, ut accipiat uxorem. Similiter Christus, relictis parentibus secundum carnem, id est Judæis, et patria, id est Hierosolyma, et omnibus Judææ regionibus, abiit in gentes, ut acciperet sibi Ecclesiam, secundum illud Oseæ 2: Vocabo non plebem meam, etc.
Joshua 11:23Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. + 11.23 Quievitque. ORIG., homil. 15. Non sub Jesu filio Nave, sub quo nunquam fere cessavit a bellis, sed sub Jesu Christo. Venisti enim ad Jesum, et in baptismo peccatorum remissionem consecutus es; jam in te non pugnat caro adversus spiritum et spiritus adversus carnem Galat. 5.. Cessavit ergo terra tua a bellis, si tam mortem Jesu in corpore tuo circumferas, ut cessantibus omnibus in te præliis, verus pacificus efficiaris, et voceris filius Dei. Sed hoc fiet cum bella transegeris, et adversarios subegeris: tunc requiesces sub vite tua, quæ est Christus, et sub ficu tua, quæ est Spiritus sanctus.
Proverbs 3:6In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
Proverbs 18:22Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
Proverbs 31:26Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus. + 31.26 Os suum. Ad hoc tantum loquens os aperuit, etc., usque ad utrique convenit quod subjungit: Lex clementiæ. Ut non statim puniat ut lex Moysi, etc., usque ad et sic absolvit eam: Vade et amplius noli peccare.