Proverbs 19:13
Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. + 19.13 Dolor patris. Deus in natura semper impassibilis, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, diabolo servire conspicit. Unde pœnituit eum quod hominem fecisset super terram, et tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terræ Gen. 6.. Tecta jugiter. Sicut tecta perstillantia pluviam quidem suscipiunt, etc., usque ad et sorde mista auditoribus reddit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A foolish son is the calamity of his father: and the contentions of a wife are a continual dropping.
In Context
12Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
14Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.
Cross References
2 Samuel 13:1Factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David,
Proverbs 10:1[Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ. + 10.1 Parabolæ Salomonis. Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit, scilicet, ut non, sicut prius, de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet; sed alternis versibus actus utrorumque describat. Filius sapiens. Qui accepta fidei mysteria bene servat, lætificat Deum Patrem; qui vero hæc actione mala vel hæresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam.
Proverbs 17:17Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. + 17.17 Omni tempore. Qui Deum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem; neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.
Proverbs 17:25Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
Proverbs 21:19Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
Proverbs 27:15Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.