Proverbs 19:28
Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. + 19.28 Devorat. Ut famelicus cibos, iniquitatem patrare ardenter exquirit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
An ungodly witness scorneth judgment: and the mouth of the wicked devoureth iniquity.
In Context
27Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
29Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.]
Cross References
1 Kings 21:10et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
Job 15:16Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? + 15.16 Quanto magis abominabilis. Ibid. Quilibet perversus abominabilis est propter immunditiam maculæ. Inutilis, propter justitiam perfectæ vitæ; qui bibere iniquitatem dicitur, quia quod bibitur, ad glutiendum moram non habet. Culpa ergo quia ab injusto homine sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur.
Job 34:7Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam:
Proverbs 16:27Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. + 16.27 Vir insipiens fodit malum. Potest hoc de hæretico specialiter intelligi, etc., usque ad unde Jacobus: Lingua inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna Jacob. 3..
Hosea 4:8Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.