Proverbs 19:27
Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Cease, my son, to hear the instruction that causeth to err from the words of knowledge.
In Context
26Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
Cross References
Deuteronomy 13:1Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, + 13.1 Si surrexerit. Vult intelligi, ea quæ a divinis non secundum Deum dicuntur, etiamsi evenerint, non esse sic accipienda, ut fiant quæ ab eis prædicuntur, nec præter potestatem suam ostendit esse, quæ ita contingunt. Sed quare permittat supponit, ad cognoscendum scilicet quantum diligant Deum servientes ipsis, non illi qui omnia novit.
1 Kings 22:22Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
Proverbs 14:7Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ. + 14.7 Vade contra, etc. Ideo derisor sapientiam, quam quærit, non invenit, etc., usque ad ejusque meditationi operam dare satagunt.
Matthew 16:6Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. + 16.6 A fermento. Fermentum est perversa doctrina, quæ vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit.
Mark 4:24Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. + 4.24 In qua mensura, etc. HIER. Etenim secundum mensuram fidei unicuique dividitur intelligentia mysteriorum, et adjicietur nobis donum scientiæ, etiam adjicientur virtutes.
John 10:5Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.