The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 5 › Proverbs 5:4

Proverbs 5:4

novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. + 5.4 Novissima autem. Potio absinthii intus amarescit, etc., usque ad quare autem idem gladius biceps sit dictus, aperit Dominus cum ait: Sed eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam Luc. 12..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But her end is bitter as wormwood, sharp as a twoedged sword.

In Context

3favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: + 5.3 Favus enim. Cum in ore hæretico, etc., usque ad veritas a stultis æstimatur. Labia meretricis. Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros quærit. Oleo guttur. Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur: quo nitidius suum guttur ostentat, qui sua sensa patrum fide anteponit.

5Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.

Read all of Proverbs 5

Cross References

Judges 16:15Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.

Psalms 57:4Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. + 57.4 Alienati sunt peccatores a vulva. Vel, alienati sunt a vulva Ecclesiæ, etc., usque ad abortivi excutiuntur. 1

Proverbs 7:22Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:

Proverbs 23:27Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.

Hebrews 4:12Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. + 4.12 Sermo Dei. Qui a regalibus sedibus venit. Vivus. Quem infideles mortuum putant. Pertingens. Tota consideratione perveniens ad separationem animæ, id est sensualitatis, et spiritus, id est rationis. Divisionem animæ. Anima vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est quæ actu corporis fiunt, ut luxuria. Per spiritum vero spiritualia, id est quæ sunt mentis, ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia peccata et spiritualia: quis, quid, quo animo agat. Ac spiritus. Pertingit sermo Dei cognitione inseparabili, quia cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa a se, dum plus dedita infimis rebus, inferior est, vel ab his revocata dignior. Sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhiat de divina visione cogitans, vel dum inferius cœlestia considerat, vel inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est, superat quod in illa altius est. Compagum quoque. Compages dicitur junctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius Dei; scilicet quomodo et inter se cohæreant in aliquo, vel hoc et illa, id est ratio et sensualitas, quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis, pressa et captiva, aliquando consentit inferiori differentiæ sensualitatis. Medullarum. Medulla quæ interior est, dicitur hic quidquid interius et subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Discernit enim cogitationes, id est quæ diversa diversi cogitent. Discernit et intentiones earum cogitationum, quo singulæ tendant ad bonum vel malum. Et, ut plus dicam, nulla creatura terrena vel cœlestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta, quia ex omni parte plene visa. Item compages dicit conjunctiones cogitationum: medullas intentiones earum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 5:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 5:3Proverbs 5Proverbs 5:5 →