The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 2 › Proverbs 2:22

Proverbs 2:22

impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.] + 2.22 Impii. De illis dicitur specialiter, etc., usque ad de fine bonorum, qui autem me audierit, absque terrore quiescet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the wicked shall be cut off from the earth, and the transgressors shall be rooted out of it.

In Context

21qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; + 2.21 Qui enim. Hic rectis jungit simplices, etc., usque ad quæ cum Christo in cœlis regnat, perveniunt.

Read all of Proverbs 2

Cross References

Deuteronomy 7:22ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ. + 7.22 Non poteris, etc. Cavendum esse ostendit, ne forte, expulsis peccatis a carne nostra, insurgat spiritalis bestia, id est jactantia, superbia, vel vana gloria, quæ difficilius exstirpantur quam carnalia vitia. Loth enim, qui in Sodomis continuit, in monte fornicatione pollutus est Gen. 19.. Expulso vitio statim virtus plantetur ne immundus spiritus redeat, et domum vacantem inveniat. Matth. 12.. RAB., GREG. Quibusdam majora bona Deus dat, nec minora concedit, ut semper animus eorum habeat unde se reprehendat, et dum perfecti esse appetunt nec possunt, minime se extollant in his quæ habent, qui per se parva non habere valent. Hinc est quod fortes et potentes adversarios exstinxit Philisthæos; et Chananæos diu reservavit, ut in eis erudiretur Isræl habens contra quos pugnaret, ne de majoribus devictis sese extolleret. Eadem ergo mens pollet ex virtute, lassescit ex infirmitate, ut dum quærit quod habere non valet, quod habet humiliter servet. Superna quoque regio in civibus suis ex parte damna pertulit, ex parte fortiter stetit: ut electi angeli dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, tanto robustius quanto humilius starent. Sic in unaquaque anima agitur, ut maxima lucra conferant, aliquando minima damnant.

Deuteronomy 29:20et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen ejus sub cælo,

1 Chronicles 10:13Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,

Job 21:30quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

Psalms 37:22Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me. + 37.22 Ne derelinquas. ID. De præteritis absolutus, cum actione gratiarum auctorem salutis profitens Deum, lætus exclamat ne jam relinquatur. CASS. Quia gravior offensio post veniam. AUG. Exsultativa conclusio, ut certa spes sit imitantibus. Ne discesseris a me. Quomodo ergo supra: Ut quid me dereliquisti? Vox est veteris hominis qui cum eo crucifixus, hic autem in persona propria loquitur. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 2:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 2:21Proverbs 2