The Bible Software
bible.softwareJobJob 21 › Job 21:30

Job 21:30

quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That the wicked is reserved to the day of destruction? they shall be brought forth to the day of wrath.

In Context

29Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis: + 21.29 Interrogate quemlibet de via. Viator dicitur qui præsentem vitam, viam sibi esse et non patriam attendit, qui in dilectione prætereuntis sæculi cor figere despicit, sed æterna petit.

31Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi? + 21.31 Quis arguet coram eo vias ejus. Cum de omnium malorum corpore loqueretur, etc., usque ad nec Elias, nec Enoch suis viribus, sed Dei.

Read all of Job 21

Cross References

Joshua 10:18Qui præcepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncæ, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant:

Psalms 73:5et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus + 73.5 In exitu. CAS. Vel sicut in egressu desuper, id est, non cognoverunt, quod hæc licentia a Deo egrederetur. Quasi in silva, etc. CASS. Antequam construeretur, prophetat eversionem templi. In securi et ascia polluerunt tabernaculum nominis tui, etc. AUG. Securis cædit trabes: ascia minutius persequitur. Per hoc ergo, et magnas res et minimas dicit dejectas, ut civitas funditus sit devastata, prius incisa, post ignis omnia voravit. 1

Proverbs 11:4Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte.

Nahum 1:2[Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.

Romans 2:5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, + 2.5 Secundum autem. Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Major est iniquitas mea Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. Justi judicii. CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti.

2 Peter 3:7Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 21:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 21:29Job 21Job 21:31 →